Mense secundo, septimo et vigesimo die mensis, dixit Dominus ad Noe: Egredere de arca tu, et uxor tua, filii tui, et uxores filiorum tuorum. Conjuncti jubentur exire, qui disjunctim intraverant. Ac si diceret eis: Nunc rediit tempus amplectendi, ut multiplicemini super terram. Mox enim subjunxit: Crescite, et multiplicamini. Et egressus est Noe cum universis, quae erant cum eo, eadem die, qua ingressus fuerat, revoluto anno. Ingressus enim fuerat decima septima luna mensis secundi, licet habeat alia translatio vigesima septima, et egressus est vigesima octava luna, quia quota est luna hodie, si undecim addas: tanta erit eodem die revoluto anno, si hodie prima, eadem die sequenti anno duodecima. Nec te moveat, quod dixi, egressum vigesima octava luna, cum liber dicat vigesima septima. Potuit enim esse quod vespera septimae diei, et vigesima septima lunae egressus sit, jam imminente vigesima octava. Media vero tempora, quolibet nomine extremorum saepe nominantur, ut cum Dominus crucifixus fuit inter tertiam, et sextam: quidam evangelista dicit hora tertia, alius sexta. Vel potius secundum nomina septem dierum, si in tertia feria est luna vigesima septima revoluto anno in eadem tertia feria erit luna vigesima octava, quia computus dictus per unam diem descendit in martyrologio. Verbi gratia, Kalendae Januarii sunt in Dominica die, et luna septima, revoluto anno in Kalendis Januarii reiterata luna erit decima septima, sed Kalendae erunt secunda feria. Ergo Dominica die ante Kalendas erit luna decima septima, et sic a Dominica in Dominicam revoluto anno, non adduntur lunae nisi decem, sed a Kalendis in Kalendas undecim. Et aedificavit Noe altare Domino, et de mundis animantibus septimum obtulit Domino. Ideo enim jusserat Dominus septem secundum genus suum induci, ut septimo oblato, sex sufficerent propagationi. Locum autem quo egressi sunt Armenii Egressorium vocant. Filii vero Noe dixerunt Thenon, id est octo pro numero egressorum. Ob hoc quoque, ut quidam tradunt, Noe fecit altare de octo lapidibus. Et odoratus est Dominus odorem suavitatis, et ait ad Noe: Non ultra maledicam omni terrae propter homines, quia proni sunt ad malum. Tempus autem sementis, et messis, et frigus, et aestus, nox, et dies non requiescent. Forte nondum ita plene distincta erant quatuor tempora, quia nec usque ad diluvium aquae fuerant collectae in nubes. Et benedixit eis Dominus dicens: Crescite, et multiplicamini, et sit timor vestri super cuncta animantia terrae. Hoc dictum est eis in solatium, ne pauci homines a pluribus bestiis opprimi timerent. Quasi Deus diceret: Olera virentia prius dederam in cibum, nunc trado vobis animantia, excepto quod carnem cum sanguine non comedetis, id est animal suffocatum. Et prohibuit eis Deus homicidium fieri, quia maxime timebant ne Dominus iterum aquas diluvii inundaret super terram; et Noe quotidie orabat, ne hoc fieret, ut Josephus refert: pepigit eis Deus, quod ultra non fieret diluvium, et in signum foederis hujus, posuit arcum suum in nubibus. Et est signum duorum judiciorum. Judicii per aquam praeteriti, ne timeatur, et futuri per ignem, ut exspectetur. Inde est quod duos habet colores, coeruleum, qui est aqueus, et est exterior, quia praeteriit, et rubeum, qui est igneus, qui est interior; quia futurus est ignis. Et tradunt sancti, quod quadraginta annis ante judicium non videbitur arcus, quod etiam naturaliter ostendet desiccationem aeris jam incoeptam.